- SCHOENOBATES
- SCHOENOBATESmemoratur Iuvenali Sat. 3. v. 77. Labeoni Funambulus l. 54. ff. de act. empti. Appuleio Funirepus, Floridor. l. 4. Graecis Σχοινοβάτης, item Καλοβάτης in Glossis, κάλοι namque χοινία sunt, interprete Heschiô; apud Romanos inter servos fuit Artifices, e quibus dominus non voluptatem modo consequi, sed et lucrum facere, operas eorum locando, consueverat: Tales enim Gladiatores, Agitatores, Funambuli, Palaestritae, Pueri Puellaeque Magicae fuêre, ut videre est, apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Istiusmodi Schoenobatas, quales hôc tempore lucri gratiâ per orbem vagantur, etiam Veteres ad populum oblectandum adhibuisse, non modo ex Auctoribus praefatis, sed et icone, quae in sculptis Veterum gemmis spectatur, et a Mercuriali de Arte Gymnast. l. 3. c. 5. exhibetur, cognosci potest. Unde et Terentius in Hecyra, Prologo 1. v. 3.Ita populus studiô stupidus in funambuloAnimum occupârat.Transtulit eleganter vocem M. Caelius l. 8. Ep. 1. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis Schoenobaticam facere et usque eo, ut ego misererer eius esuriei, non sum commotus. Ubi Schoenobaticam dixit facere Pompeium, quod iis premeretur angustiis erei familiaris, ut illi pedes, quod Funambuli solent, diducere non liceret. Quod plane est Tullianum illud Phil. 2. Quid erat in terris, ubi in tuto pedem poneres? Salmasium tamen in loc. cit. Empeneticam legere, vidimus supra. Sed et alia exercitatio, licet et alibi locorum, praesertim tamen in Gymnasiis, effici consuevit, quam vocabant τὸ διὰ χοινίου ἀναῤῥιχᾶςθαι, per funem ascendere. Quomodo autem se per funes ascendendo exercerent, facile apparet ex eadem descriptione, quam e Veterum gemmis in suum opus transtulit Mercurialis l. c. Et meminit exercitationis eius atque inter vehementes reponit Galenus. Porro Schoenobatis seu Funambulis non admodum dissimile fuit genus illud ludi, quod apud Hesychum et Pollucem Σκαπάρδα vocatum reperitur: In eo enim trabs solo depacta erigebatur, in cuius summo foramen erat, per quod funts traiciebatur ex una parte fianiculi,alter aversus circumligabatur; Tum alter ab altera trahebat; sique trahens socium usque ad summum traxisset, protinus victor denuntiabatur; Sin alter resistens minime se trahi permittebat, penes ipsum stabat victoria
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.